Latin
LIBER SECVNDVS
Nicolas Biese, De natura libri V 157
Unproofread scanNot analysed yet
Aristoteles duos terminos constituit, medium &extremum, ac ad eos duplicem grauium &leuium motum definit; vt quod omnibus superius est, absolutè sit leue, quodque substat omnibus graue, reliquaque diuersa comparatione, tumleuia tum grauia dicantur. At quonia quod continetur est materiae, quodque continet formae loco, vnde quoque sit, vt eaquae continet elementa potentius, qua ea quae continentur agant, vult per materia vnumquodque graue iudicari. Plato quod ex paucioribus triangulis constat leue putat, &id quide in pyramide, non tamem in alijs figuris verum esse potest. Sed de his iam satis. Elementa non tantum innatum principium motus, ad proprium suum locum, sed &alia ab eodem tum actionis, tum affectionis multiplicem potentiam habent, propter quam suam quoque naturam habere dieuntur: potius tamen propter illam prioram, qua sese mouent ad proprium suum locum, noin autem, vt nihil desideremus, &alias elementorum vires inquiramus. Quaecunque leuia sut magis fluctuant. faciliusque cedunt, cotra grauia compactiora sunt, &cedunt difficulter. Quae verò facillimè cedunt, in minima promptissimè rediguntur, &propterea subtilissimarum partium esse dicuntur: per angustissima quaeque penetrant, omnia implent, prompteque quameunque figuram admittunt. Ignis itaque per aërem, &aër per aquam, &aqua per terram transmittitur, diuiduaeque terrae partes aliorum elementorum partibus, graesertim aqueis, conglutinantur. At quae facile cedunt, intra se prompteque corpus aliud recipiunt, rara nominantur. Rarescunt autem elementa densiora, dum diducuntur, partes à se dissidentes tenuioribus elementis ingressum praebent. vnde cognoscere licet, ignem rariorem nuquam reddi posse, praesertim supremum: cùm nullum sit tenuius elementum, quod in partium separatarum subeat locum.