Latin
LIBER SECVNDVS
Nicolas Biese, De natura libri V 159
Unproofread scanNot analysed yet
dign. exSimp. c. 4. Leue &asperum. Qualitates tactiles primae. inter quas caliditas principatum tenet: quae definiatur qualitas tactilis prima, qua cuncta extenduntur, attenuantur &rariora leuioraque redduntur, frigiditas qua cuncta coguntur in arctu, crassescunt atque densantur. Humiditas, qua cuncta suapte natura fluida sunt, facileque suis partibus in sese cedunt. Siccitas, qua cuncta non fluida sunt, minusque suis partibus cedunt. Aristoteles definit calidum, quod ea, quę sunt eiusdem generis congregat: frigidum, quod congregat tum ea quae sunt generis eiusdem, tum etiam diuersi: humidum, quo quid difficile suis propriis, &facilè terminis alienis continetur.