Latin
LIBER SECVNDVS
Nicolas Biese, De natura libri V 160
Unproofread scanNot analysed yet
verum congregare quae sunt eiusdem vel diuersi generis, non videtur ad actionem mutuam elementorum pertinere: vt nec facile vel difficile terminari: cumque elementa dicantur quatenus inuicem agunt &afficiuntur, ad eandem actionem propriae qualitates maximè referendae videntur: iam ignis, quatenus è corporibus crassioribus &grauioribus euocat in superiorem locum partes calidas, cum suapte natura calidus sit, per accidens frigidus est dicendus: quatenus autem attenuat, &igneam qualitatem adducit, calidus est, qui cum etiam defluat, quemadmodum cernere licet circa superiorem furni superficiem, alieno quoque termino continetur: at quia rarefacit, &aquam atque aërem euocat, per accidens dicitur terrenas reliquas in compositis exsiccare: quauis suapte natura prius laxet, quemadmodum in metallis, &aliis cernere licet. Terra, quia cuncta cogit in arctum, &immobilis est, frigida dicitur atque sicca. Aqua verò non est tam frigida, minusque quam terra cogit, quia tamen penetrabilis, tactu frigidior videtur: minus etiam quam aër est humida; sed quia cum partibus terrenis plenius miscetur magis humectare censetur: Immo verò minus est humida, quam dibzy G Google quam ignis, si non is, dum humiditatem crassiorem absumit, per accidens vehementiùs exsiccaret. Sed hactenus de elementis pro instituto satis.