Latin
LIBER SECVNDVS
Nicolas Biese, De natura libri V 161
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam itaque iam vnum simplicium corporum genus quadrifariam destinatum habemus, in quo naturam praecipuè collocamus, nunc ad quintum, caeleste nimirum, accedamus. De natura corporum Caelestium. CAP. II. Vamuis enim caelestia corpora, quia nec Qugignuntur nec corrumpuntur, alterius esse naturae, quam haec nostra, meritò cem. Caelestia corpora Gasentur, cùm tamen per locum atque posi, alterius tione moueantur, &natura principium motus est generia, hîc breuiter exponenda videntur. Quoniam itaque caelum, quemadmodum haec, corruptelae non est obnoxium, atque adeo priuationem insitam non habet, ideo, veluti prius diximus, in illo nulla, vel alterius saltem esse naturae, materia putatur: quae sua forma Caelum in semper sit contenta, rantumque locum mutet. Immo corruptum, verò nec locum suum mutat, quemadmodum est à metaph. nobis prius explicatum, quamuis in variam positioCaelestes nem transferatur, ad quam, vt etiam ad quietem, sphaerae quauis sui circuli positione summam quandam apti-locum non tudinem habet. non mutant, inquam, locum corpo-mutant. ra caelestia tota: quoniam sphaerae totae superioribus &inferioribus sphaeris totis continentur, nec etiam partes sphęrarum totum suum locum mutant, quanuis enim continuo partes alias superiorum &inferiorum sphaerarum attingant, ad latera tamen propriis fuis sphaeris sunt annexae, quarum continuitate Caelo an continentur. Sed an quies caelo magis, quam motus quies nanaturalis sit, quaeri potest. Est autem motus duplex: turalis. vnus quo quid in deterius, alter quo in melius mutatur: &priori quies est magis naturalis, secundus verò magis est secundum cuiusque naturam, quam quies.