Latin
LIBER SECVNDVS
Nicolas Biese, De natura libri V 173
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ex sententis Platonicorum Deus mentem animae, &animan corpori crassiori per aetheream naturam coniunxit Immo etiam secundum Aristotelem. πασῆς ψυχῆς δύναμις ἑτέρου σώματος ἔοικε κεκοινωνηκέναι, καὶ θειοτέρου, τῶ καλουμένων στοιχείων. Omnis vis animae videtur esse particeps alterius corporis &quidem diuinioris quàm sint ea, quae elementa vocantur. nam vt inquit alius philosophus. ἀδύνατον τὸν νοῦν ἐν γειῖνῷ σώματι γυμ νον ἀυτὸν κατʼ ἑαυτόρ ἐδράσαι. λαβεν οὖν ἀσπὶρ περιβολὴν τὴμ Τυχῆν, ἥδʼ ψυχὴ καὶ ἀυτὴ θειοτὴς. οὖσα καταπεριπύρι τῷ πνεύματι χρῆται. est impossibile mentem solam &nudam in terreno corpore consistere. Accepit itaque animam, veluti vestem: anima verò, cùm &ipsa diuina sit, spiritu igni simili vtitur. Quidam Platonici etiam triplex vinculum, aethereum, aëreum &terrenum. statuerunt. non tamen est verisimile partem aliqua corporis caelestis in hac inferiora trahi: cùm nulla nortio caeli locum suum mutet, &in hoc corrupti. bilium, loco corruptibilis sit futura. Sed qualitate: corporum caelestium, in purioribus elementorum partibus, corpus caelesti naturae proximum constituere videntur: quod etiam animae praesentia magis adhuc diuinum reddatur. Quamuis enim haec inferiora cum maximo defectu sint, tamen conceptis qualitatibus praestantiorum efficiuntur pręstantiora. Mens autem inter formas corporibus coniunctas est praestantissima, cuius vis ab elementorum formis concepta, quodammodo diuinas, sibi nimirum proximas, eas reddit: praesertim per medias qualitates caelestium corporum, quae iam rebus incorH ij porcis Aethereum corpus omnibus inclusum. In Timaeo. L. 2. de gen. an. Trismeg. in claCorpus cęlesti simile, poreis sunt vicina.