Latin
LIBER SECVNDVS
Nicolas Biese, De natura libri V 175
Unproofread scanNot analysed yet
sic intelligendum esse videtur, quod in hac inferiori natura, maximè tamen humana, corpus quoddam esse dicunt, quod respondet elemento stellarum, à quo saepe mirabiles proueniunt operationes. Hoc autem corpus motum &vim orbium superiorum imitatur, &formas quatuor elementorum in consensum suum trahit: cumque certo quodam haec ordine cuncta fiant, hinc est, quod ex pręsentibus futura cognoscamus. Analogia nimirum &motus elementorum cum conceptis qualitatibus caelestibus, atque adeo cum cęlo consentit. Concipiuntur autem continuò qualitates cae estes: quae quidem ex certo motu posituque siderum, ab earum rerum peritis, facile deprehenduntur: &hęc omnia secundum naturam suam mouent: vnde rerum successus &exitus probabilibus quibusdam coniecturis inueniuntur. Cumque per diuersas orbis partes, &diuersis temporibus, diuersi corporum caelestium tum motus sint tum positus, hinc discrimen regionum &temporum deprehenditur quique motus potius his locis vel temporibus ingruent, quàm illis. Eximiè verò concipiuntur qualitates corporum caelestium in exordijs rerum: vt dum quis in vtero concipitur, dum aliquid in hac natura rerum procreatur: quo tempore qualitates superiores cum forma materiaque tanquam in vnam substantiam coalescunt: sed ordine quodam, quo proculdubio cuncta constant, rediguntur ad propriam suam energiam. Ita, quamuis pariter qualitates omnium planetarum concipiantur, interdum lupiter, vel Saturnus, vel alius primum, vel secundum, vel tertium, vel alium temporis locum tenet. Non quòd aliorum qualitates penitus cessent, sed quòd istius energia, quàm alterius potiùs elucescat. Huc etiam etiam accedit, quòd omnes stellae in exordijs rerum non sint pares, sed in diuersis caeli partibus, diuersisque motibus, diuersas obtineant vires, vel potentiores vel imbecilliores &vel citiores vel tardiores. Habent etiam &vires corporum caelestium sua quaedam tum exordia, tum exitus: velut in coniunctionibus, in horizontis exortiua parte: qua quidem etiam ordine quodam numerantur, &ordini superiorum, inferiorum ordo consentaneus esse solet: quemadmodum &in instrumentis automatis cernere licet: vnde quis motus, &vicissitudines rerum, atque prouinciarum probabiliter coniectare potest.