Latin
LIBER SECVNDVS
Nicolas Biese, De natura libri V 177
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si verò corporum caelestium vires diligenter consideremus, eas multiplices, &alias perpetuas, alias verò mutabiles inueniemus, perpetuae sunt, quae ex eorum essentia proficiscuntur: haec enim cùm incorrupta sit &semae per generis eiusdem, diuersis temporibus diuersas actiones edere nequit. Cùm enim per qualitatem agat, quae sit illius similitudo quaedam &imago, fieri nequit, vt, cùm substantia sit vna semper &eadem, diuersis temporibus etiam sit diuersa, Esset autem diuersa si qualitas eius &imago diuersa foret. Aliae vires corporum caelestium continuò mutantur. Nam alioqui non mutarentur haec inferiora. Acquirunt verò corpora caeles stia mutabiles eas vires aliunde: non quidem è rebus his imis: quae, cùm diuersi generis &quidem abiectioris sint, nullam obtinent in illa superiora potestatem. Oportet igitur vt à sese mutuas, &diuersis temporibus diuersas, aetherei globi concipiant vires, aut vt eas accipiant à substantijs incorporatis, aut vt vtraeque vires conspirantes efficiant vicissitudinem harum omnium rerum inferiorum. Aut si substantiae caelestes non concipiunt incorporeorum vires, oportet saltem incorporea secundum motum &positionem siderum haec inferiora gubernent: quae certè videmus pro differentijs corporum caelestium fieri diuersa. Nam solis sublimitas aestatem, obliquitas hiemem facit: &ex ortu vel occasu siderum tempestates oriri scimus. multi verò sunt in ea sententia, quema admodum paulò ante dicebamus, vt astra tantùm significare putent, quid mentes secundum prouidentiam diuinam sint facturae: quae mentes tum mundi partibus superioribus, tum etiam inferioribus sint diuinitus praefectae. Sunt magnae cuiusprodam auctoritatis viri, qui mentes elementis praeuincijs, &etiam singulis rebus volunt esse fectas; quae tum inter se, tum cum superioribus cumcumque prouidentia Dei conspirent in vnum. At quòd inferiora superiorum vim concipere possint, dubium esse nequit: quòd autem etiam concipiant, ex motibus corporum caelestium, &horum