Latin
LIBER SECVNDVS
Nicolas Biese, De natura libri V 176
Unproofread scanNot analysed yet
maximum autem quiddam prouenit, quando cum ordine, ab origine concepto, praesens vis siderum in vnum conspirat: vt si quis sub talibus louis radijs procreatus sit quae vicesimo demuaetatis anno debeant praecipuam suam vim proferre tumque consentiat etiam motus &situs eiusdem pla netae. Quamuis autem qualitates istas corpus concipiat, ipsae tamen possunt vim suam ad actiones in animum transferre. Ita videmus animantia bruta de rebus futuris sibi prouidere, quòd aliunde phantasia sua concipiunt speciem imminentis boni vel mali: cùm autem anima per speciem non tantùm proprium, sed alienum veluti foetus corpus, quod vtero continetur, afficiat, mirum non est, quod à sua corporatura per speciem propria mens afficiatur. Ita cum motibus corporum motus animorum sępe consentire solent: propter incredibilem rerum om nium, earum praecipuè, quae natura maximè coniunctae sunt, sympathiam.