Latin
CAPVT VIII
Nicolas Biese, De natura libri V 192
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem facultas semper non exeat in energiam, haec esse ratio videtur: quod solus Deus, cum purissimus &perfectissimus actus sit, nihil requirat: reliqua verò, quamuis energia sint, saepere multis adiumentis opus habent ad alias energias. Sic etiam mentes ad energiam suam speciem veri requirunt, quam vel à Deo, vel ab alijs rebus, vel è suo thesauro depromunt: fine qua potentiam tantum cognoscendi veri dicuntur habere. Animae verò coniunctae cum corporibus etiam instrumenta corporis desiderant ad actionem, cum quibus frequenter quoque substantiae separatae vel bonae vel malae se coniungunt, ad mirabiles operationes. Sed haec non sunt huius loci, modo cognoscamus potentias &facultates, quae sunt in subiectis, ad actiones, quas solas praestare nequeant, alijs quibusdam causis conspirantibus tum excitari tum promoueri, &eum qui mhil requirit, Deum scilicet, plenissimam energiam, quae plurima requirunt, plurimam potentiam, quae non facile redigatur ad energiam, habere. videmus autem quaedam difficillimè quippiam tum concipere, tum facere, nec nisi cum plurimis &maximis adiumentis, quaedam verò promptissimè leuissimoque motu, veluti dum ab ignis scintilla paleae magnus aceruus accenditur, &totas vrbes conflagrat. Ita quoque medicamenta calida potestate, minimo nostri corporis contactu in energiam rediguntur, qua totum corpus inflammare febrilique incendio consumere possint. Sed fere potentia, vel id potius in quo potentia est, motum ab aliquo requirit, quo redigatur ad energiam, quo vel sit &aliquid concipiat, vel aliquid agat: &facultas illi dicitur inesse, cùm facile concipit agendi quippiam energiam. Quapropter piper facultate calidum est, quia facile calefacit commansum, non autem lactuca: quanquam combusta vel in sanguinem mutata, calefacere possit. Potentiam tamen ad actum referre quoque solemus, vt Potestas cùm diuinam potentiam nominamus. Quae verò faa refertur etiam ad cillimè concipiunt energiam ad purissima illam eneractum.