Latin
CAPVT VIII
Nicolas Biese, De natura libri V 193
Unproofread scanNot analysed yet
giam, quatenus natura rerum patitur, proximus accedunt, &quidem praecipuè, quę continent energiam propria sua potestate: veluti quae liberam agendi vim nabent, suamque potestatem in energiam redigere possunt. Cum enim vnus purissimus, plenissimus, perfectissimus, indeficiens &omnia contines actus sit diuinus, &aliquid etiam sit ab eo maximè degenerans, tanquam pura potentia, materia scilicet prima (quae quanqua cum quadam energia, sed obscurissima sit, omnia esse potest) reliqua medium aliquem locum tenent: quae quidem suas energias, vt ignis caloris atque lucis, sed &multiplicem potentiam habent, quae redigatur ab alijs ad energiam. Inter ea verò quae propius ad absolutum actum accedunt, anima, praesertim humana, meritò recensetur: quae tamen diuersas facultates habet: quas ordine nunc explicemus, &à quadam praecipua, quam intellectum vocant, initium sumamus. De intellectu. CAP IX. Intellects Onstat autem intellectum esse faquid. cultatem animae, qua circa verum Verum versatur &verum esse, cum notioquid. nes animorum consentiunt cum ipsa rerum natura: hoc est, cum animus ipsarum rerum expressam imaginem intus gerit. Eam imaginem ab origine sibi insculptam habet. Nam artifex vniuersitatis eius exemplar ab aeternitate secum habuit, &ipsemet est huius vniuersitatis exemplar, ad cuius exemplaris suamque perfectiorem similitudinem quaedam, nimirum mentes incorporeas &humanas fecit, quae quoque tanquam vniuersitatis exemplaria quaedam essent. Sic vt haec exemplaris rerum veritas non sit ab earum essentia diuersa, in qua earum vis intelligendi primaeua consistit. Non igitur id quod intelligit est hic ab eo quod intelligitur essentia, sed tantum relatione, queadmodum loqui solent, distinctum.