Latin
CAPVT VIII
Nicolas Biese, De natura libri V 206
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet igitur, vt &post hanc vitam in hominibus habeat iustitia locum: non quidem circa corpora, quae sensu carent, sed circa animas humanas Quapropter necessarium est, vt animae nostrę post mortè saltem aliquandiu supersint. Atqui si supersunt aliquamdiu, non video cur non sint immortales, quod quidem, non tantum ad iustitiam, sed etiam ad gloriam diuinam conducit, quam decet quam larissimè propagari, diutissimeque conseruari. Est autem Dei gloria in ijs demum, quae diuina maiestatem agnoscunt. nihil enim honorem exhibere potest illi, cuius sensu caret. Versatur igitur honor diuinus, non in reliqua natura, sed in mentibus, &in animis humanis: quam certè cum ijs aeternam esse decet, non autem subitò per mortem extingui: cum id nec pietas nec iustitia patiatur. Insuper animę humanę proprij motus facile nobis eius immortalitatem ostendunt: cum sua natura semper expetat immortalitatem, &intelligendi veri perpetuitatem: quod non habet cum reliquis animantibus commune: quae quanquam vitam hanc expetant, in ipsam aeternitatem &incorpoream naturam appetitum suum non extendunt. At mens humana secundum naturam suam potius circa res aeternas versatur: ad quarum cognitionem corpus istud non requirit: cum hoc ijs potius impedimento sit, quam adiumento. Non est autem rationi consentaneum aliquid esse factum, quod nunquam propriam suam operationem exercere, ac ad suum finem peruenire possit. Quapropter anima humana separabilis est, ab hac ignaua corporatura: quo tandem separata, vel cum praestantiori suo corpore coniuncta, suam dignitatem, &perfectionem consequatur. Insuper operatio propria, propriae cuipiam essentiae debetur accepta. Essentia verò quae in homine complectitur ipsam aeternitatem, non est corpus, nec etiam hoc cum anima coniunctum. Igitur en anima sola, cui sit immortalitatis comprehensio peculiaris. Animam verò, quae complectitur aeternitatem, cùm accidens non sit, quod subiectum postulet ad operationem, oportet esse substantiam: quae quidem alia substantia non habet opus ad propriam actionem: ergo suapte natura complectitur ipsam aeternitate. Quidquid verò per se potest opus edere, per se quoque consistere potest.