Latin
CAPVT VIII
Nicolas Biese, De natura libri V 207
Unproofread scanNot analysed yet
At cùm efficiens effecto naturâ sit priùs &majus, &cùm aeternitas indeficiens sit, id quod eam concipit atque complectitur etiam est aeternum. Si verò quis dicat à Deo, vel à mentibus incorporeis aeternitatis speciem in animum nostrum immitti, nihilominus erit immortalis. Non enim alioqui capax esset immortalitatis. Quomodo namque conciperetur majus à minori: quomodo quod potentiam habet, qua complectatur aeternitatem, per eam ad energia redacta non fiat immortale. vel etiam si nunquam redigatur ad energiam, qui fieri potest, vt ad immortalitatem potentia non sit immortalis: cùm per se consistat, sibi sufficiat, &vt sit, alijs adiumentis non habeat opus nec etiam vllis contrarijs qualitatibus ad interitum afficiatur: non corporeis quae sunt alterius generis, non etiam incorporeis: inter quae cùm vitium &falsitas plurimum aduersentur, tamen essentiam animae corrumpere non possunt: quemadmodum è quotidianis experimentis est manifestum. Quamuis verò sine Deo nihil vel consistat, vel aliquid agat, &vniuersa natura rerum eo destituta statim intereat, nos de rebus factis hîc loquimur, quae non possunt animam perimere: nec ijs etiam videtur ad essentiae suae conseruationem opus habere, ne corporis quidem commercio, quemadmodum iam dicebamus. Humana naturae perfectae in animae corporis que per fecta con iunctione. Anima pro pria hic habe operationes. L. 2. de Zen. aniMIdέ. v. 3ὲ. bamus.