Latin
CAPVT VIII
Nicolas Biese, De natura libri V 209
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim in homine variae sint actiones, &aliae sint corpori, veluti vergere deorsum, aliae sint animae propriae, nimirum incorporea intelligere, cumque sint etiam vtrique communes actiones, vt sentire: quamuis corporis, &huic cum anima communes actiones intereant, oportet intellectum,6 quo cognoscat incorporea, ac in opere sibi proprio versetur, corporaturam cum dimensione reliquisque circunstantijs corporum separare, atque adeò sibi propriam &separabilem naturam habere. Tamersi, cùm ex animo corporeque constet, humana natura, finis eius est vtriusque perfecta constitutio: in qua vnum alterius actionem non impediet, sed potiùs promouebit. Nam actio perfecta cuiusque pręcipuus est finis, quo natura non vult quidquam esse destitutum. Sed nobis hoc loco satis est, quod anima propriam suam operationem exercere, atque adeò sine corpore consistere possit. immo verò quamuis actiones communes sint, quod est cum corpore coniuncta, quatenus proprium aliquid actiones mentis habent, id quod eas edit quodammodo sine corpore consistit: quamuis post huius corporaturae stupidae separationem euidentiora cuncta fiant. Si dicat aliquis animam nullas actiones habere proprias, quod nihil intelligat sine phantasmatis corporatis. Respondebo phantasmata cum circunstantijs omnibus nos separare, cùm incorporea intelligimus, essentias rerum sine eiusmodi phantasmatis intelligere, facileque nos cognoscere, id quod operatione sibi propria corporaturam omnem secernit, nec esse corporeum, nec corporis commercium ad propriam actionem suam desiderare. Quod quidem Aristoteles videtur ostendisse, cùm inquit: quorum actio non est sine corpore, nec ipsa sine corpore dibzy G Googl pore sunt: proptereaque sola mens extrinsecus est, &diuina: quod scilicet ad proprias actiones, instrumentis corporis non habeat opus. Intelligentia verò propria rerum incorporearum est &diuinarum. Ideo alibi dicit, intelligentiam opus immortalium &beatorum esse, eamque homini non alijs animantibus conuenire: &propterea quaerit idem auctor de ijs, quae defunctis accidere possunt: quod non faceret, si crederet animas post mortem non superesse. Idem LIO. &5.