Latin
CAPVT VIII
Nicolas Biese, De natura libri V 214
Unproofread scanNot analysed yet
Constat autem ex sententia philosophorum, multas substantias incorporeas commercium habere cum corporatura: qui mentes orbibus caelestibus, elementis, &compositis praeesse dicunt: quod non fieret nisi corporum vim &varietatem intelligerent, atque virtutem suam ijs (secundum Dei prouidentiam) ad ordinem &rectam huius vniuersitatis moderationem communia carent. Animae verò separatę mentibus similes sunt: quae simile quiddam praestare posse videntur. Dicet aliquis, mentes à prima constitutione mundi partibus gubernandis Dei voluntate praepositas, quae nouum subsidium animarum minimè requirant: &hoc quidem in ijs, quae diuina prouidentia sunt ordini &vicissitudini naturae praefectae suam veritatem habet. verum &aliae multae sunt extra hunc or dinem tum bonae, tum etiam malae: quae se saepe rebus inferioribus immiscent. Nam &cacadaemones sese multis conspicuos obtulisse, corporaturamque varijs modis affecisse scimus: ac simile quiddam etiam animas etiam tum posse, tum fecisse multi multis experimentis comprobarunt. Certè videntur cum corporatura magis cognatae: siquidem cum ea natura semel coniunctae fuerunt, &sunt eam rursus postea recuperaturae. Sunt enim medio quodam inter mentes incorporeas &corporaturam ordine collocatae. quod autem multiplicem suam vim in corpus effundere possint, in hominibus facile cernere licet, quorum corpora tantis, tamque varijs motibus, vi mentis, feruntur.