Latin
CAPVT VIII
Nicolas Biese, De natura libri V 215
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quomodo vis animorum in corpora vicissimque vis corporum ad animas transferatur, quaeri potest. Nam in corporibus est materia communis, per quam trasferri videtur. verum corporum cęlestium &elementorum diuersam materiam ponunt: quorum tamen maximè vires in haec inferiora facillime transmittuntur. Dicent saltem esse communem corporaturam, propter quam magis inter se consentiunt, quàm incorporea cu corporatis. Diximus verò prius, per continuam vel contiguam substantia affectionem facile transferri: quoniam inferior ad superioris vires concipiendas ab ipsa naturę constitutione semper est accomodata. Itaque superiorum corporum caelestium vires