Latin
216
Nicolas Biese, De natura libri V 216
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim dimensio communis non sit, eam corporeis &incorporeis communem facere verè non licet. Esset autem communis, si per eam ab vno quippiam in aliud transferretur. Satis est, quod corpus incorpoream vim recipiat: quae quidem ab incorporeis non mittitur, per prius &posterius temporis atque loci, quo conclusa non sunt incorporata, sed per prius &posterius ordinis atque naturae. verum iam à corporibus concepta temporis atque loci conditiones subit. Quamuis verò incorporea loco non contineantur: praesenae tia tamen ijs virtute sunt, quae loco continentur, substantiae quae recipiunt incorpoream vim vel indimensae sunt vel dimensae. In illis indimensae vires manent: in his materiae conditiones acquirunt, &non citra dimensionem atque spatium in aliam materiam dimensam transferuntur. Quòd si dimensionem cogitatione tollamus, &substantias ipsas atque vires mutuas ac species retineamus, citra spatium &locum ab vnis in alias transferentur. Si verò rursus cogitatione dimensiones adiungamus, substantias extendemus, distinguemus, &spatio quodam superabimus, per quod ab vna quapiam ad aliam quippiam transferatur. Quòd si vnis dimensiones tribuamus, &alijs detrahamus, communicatio virtutis citra dimensionem fiet. verum cùm natura comparatum sit, vt inferius afficiatur à superiori, non autem contra, quo modo corporis motus à substantijs incorporeis percipientur; quo modo citra notitiam eius in corpora vim suam obtinebunt. videmus autem à corporibus caelestis bus elementa, non autem ab his illa commoueri. verum alia ratio est in intellectu: qui concipit etiam species rerum inferiorum: non enim vim patitur, dum complectitur veritatem, sed in energia sua propria versatur.