Latin
217
Nicolas Biese, De natura libri V 217
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si cogitatione dimensionem à corporibus auferamus, quemadmodum iam statim fecimus, &affectionum corporearum species citra locum esse ponamus, à mentibus, non quidem loco, sed energia, praesentibus eas facile comprehendi non ambigemus: quid igitur obstat, quo minus easdem ex ipsis rebus dimensis apprehendant, cum ijs energia sua praesentes sint, citra dimensionem aut vllum spatium dimensum. Insuper naturae suae continent impressam vim &ordinem naturalium causarum, quibus etiam facile complectuntur earum effecta: cùm ex certis suis causis omnia fiant. Ita duplicem habent, per priora perque posteriora, rerum, dico naturalium, cognitionem: nam voluntaria soli Deo nota sunt: cùm ordine naturali causarum non contineantur. habet enim essentia libera liberam in omnem suam partem motus potestatem: cuius causam aliam reddere non licet, Sed qui potestatem dedit, eam interim optimè nouit: cùm habeat ab eo quisque quod in hanc aut in illam partem tum moueri possit, tum etiam moueatur. mouetur enim quia potestatem eam habet: quam Deo totam debet: qui non dat illud quod ignorat: quemadmodum etiam est à nobis prius explicatum. Era go quae separata sunt à corpore cognoscere posa sunt corporeorum veritatem: inter quae nos animam humanam numeramus. Et hactenus de rationalis animae propria natura satis multa dixisse videmur. Iamque triplicem substantiam simplicem explicauimus, in qua sit principium motus: nunc ad compositas, &in primis ad eas, quae constant ex quatuor elementis accedamus: ac initiò quomodo misceantur haec elementa consideremus. DE NAVRI EENIII