Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 221
Unproofread scanNot analysed yet
vt nullum punctum, sic nec vllum continuum mathematicum est in rerum natura, cunctaque verè potius contigua videntur: quae si per minima diuisa sint magis commiscentur. Ad physicam aute mistionem necessarium est, vt quę miscentur in sese vicissim agat. Agunt autem &afficiuntur qualitates tactiles: praeser tim, cùm elementa, quę materia communem habent, sese per minima tangunt tanquam ad aequabilitatem actionis &affectionis tandem redacta. na quę vehementius su perant, potiùs agunt, quàm afficiuntur: velut in corpus nostrum medicamenta. per ęquabilitatem verò actionis, eorum quę per minima diuisa sunt, qualitates elementorum, à contrarijs suis remissae, vehemen ter obscurantur, &frequenter à noua compositi for ma comprehenduntur: sic vt in mistis elementa potestate tantum esse credantur. At complecti videtur ea compositi forma solas elementorum, non autem alias quasdam compositionis formas, in quas elementorum formas omnia resolui necessarium sit ad generationem: quauis Platonici vni corpori nostro plures animas praeesse, atque adeò ab vna forma, nimirum anima ra tionali, plures compositionis totius formas comprehensas, nempe vegetatricem, &sensilem, esse volunt. Sed nunquam, exceptis elementis, ex alijs compositis substantijs nouam substantiam componi videmus. nam argentum cum auro confusum in electrum nouam substantiam non facit. Sed duae substantię coniunguntur, quę facile separentur: etiam post multum tempus, quo tamen interim in sese agunt. Ad nouam itaque substantiam noua mistura quatuor elementorum, priori forma compositi deposita, fuerit opus. Itaque nec in cramate generatio est, nec in liquidis confusis, nisi prius abolitis omnibus compositionis formis in elementa resoluatur, &haec à noua compositionis forma comprehendatur.