Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 222
Unproofread scanNot analysed yet
Noua verò forma compositionis per minima mistis elementis accedens, cum vni tatis character sit, mistique partes in vnum continuum planè comprehendit: quę forma compositi cum formis elementorum esse potest, quemadmodum clarissimi philosophi iudicarunt: quamuis diuersum Aristotea les dicat. Dum enim in elementa composita dissoluuntur, necessarium est vt ex compositis, vel ex elementis alijs elementa gignantur, siquidem in mistis eorum formae non sunt: quod vtrumque videtur absurdum. Nec etiam ex forma substantiali compositi &qualitatibus elementorum in materia corpus constitui posse videtur: cùm illa diuersi generis qualitates nec proferre, nec conseruare queat: pręsertim anima ratio nalis, quę quia separabilis est, &incorporeę naturę, cùm materia corpus constituere nequit. Insuper cùm anima simplex sit, cùm materia corpus simplex constituet, vna simplici qualitate affectum. Videmus autem in diuersis animantium partibus qualitates elementorum diuersas. Cùm autem contrarijs qualitatibus omnia constent, &earum necessario statuenda sit aliqua causa: cumque qualitates sine substatijs esse nequeant, quęnam eas proferent, si non elementorum proprię formę, quibus qualitates tactiles referuntur, acceptae. Nam materia à causis externis refrigeratam aut excalefactam rursus incalescere, vel refrigerari videmus, si non sit intus, quod refrigerandi vel calefaciendi vim habet. Dicent nihil continuum, sed tantùm atomis physicis in vnum ad acerui similitudinem, omnia contigua fore: si quidem in compositis verè sint elementa. continua namque sunt, quorum extrema sunt vnum: contigua verò sunt, quorum extre. ma sunt simul. verum hoc argumentum facile potest ex ijs quę diximus, dissolui. na si per mathematicum atoForma est vnitaris character. Forma. compositi cum solis qualitatibus non constituit substantiam. Continus, &contigua quae, atomum continua coniunguntur in vnum, illud non est in rerum natura: physicum autem, quamuis suapte natura sit indiuiduum, mathematicas tamen partes habet infinitas, quibus continuetur: &potest etiam aliquid habere partes naturales, quibus alia contingat, quamuis illas nolit natura separari: quibus in vnam superficiem redactis continuitas fiat.