Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 226
Unproofread scanNot analysed yet
generatioNebulae materia. Nubes vnde. Pluuia quomodo fiat. torum attenuat, &exactissimè perfectissimeque conmiscet. A calore itaque, qui terrae visceribus continetur, &caeli virtute gignitur, vapores in summam eius superficiem attolluntur, locique frigore concrescunt, ac, in collibus pręsertim &montibus, ad fontium scaturiginem erumpunt: quamuis ex imbribus quoque suum incrementum assumunt. Ex intimis etiam terrae qua parte multum salem, alu men, sulfur, aliaque similia, calidae, siccaeque naturae continet, mare, tanquam eius sudor emanat: quod tamen fluminum confluxu ac imbribus conseruatur.