Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 227
Unproofread scanNot analysed yet
Tenuissimae, dulcissimae, lenissimaeque vaporum partes in mediam aëris regionem attolluntur, &fri gore loci à partibus aëreis &igneis separatae, in rorem, pruinam, grandinem, &niuem concreta, suo pondere deorsum iterum feruntur. Quamuis enim aër, tum superior ignis vicinio, tum inferior caelestium radiorum repercussu calidus sit, medius per antiparastasim meritò frigidus habetur. prouenit autem ros ex vapore modico pauloque crassiori, nec in nubem densato, sed per inferiorem aëris regionem disperso, mediocrique frigore concreto, tempore praesertim tranquillo: nam ventus exiguam dif fusamque materiam facile consumere potest. Pruina similem generationem habet: nisi quod ab imae regionis aëris frigore magis sit coacta. Nebula perinde eogi nequit: quoniam multum aëris crassioris habet atque pinguis, quique facile non densatur in aquam. hęc cùm purus aër vitę gratus sit, meritò insalubris habetur. Nubes fit ex vapore circa mediam aëris regionem frigore densato: qui maiori frigore rursus in aqueas guttas concrescit, quas pluuia nominamus.