Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 228
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero vehementius frigus, prius quàm guttae fiant, nubem attenuatam inuadat, eius miniized by G gle ma corpuscula, tenuitate quadam relicta, cogit atque coniungit, niuemque profert. Guttae verò pluuiae frigore loci, per quem deferuntur coactae, grandinem producunt. Haec aliaque similia solent ex aques materia prouenire: quamuis nebula, veluti iam dicebamus, multum aëris habet. Aër verò mobilis admodum est, &eius leuior motus aura appellatur. Frequenter autem terrena siccior, &attenuata materia, quam halitum vocant, in aëra vi calo ris sublata perinde concrescere nequit, sed à frigore circumstante protruditur in eam partem, qua facilior via patet, trahentibus etiam in variam positionem radijs stellarum: &hinc proueniunt aëris fluctus, quos ventos diximus appellari. Qui venit ab exortu aestiuo dicitur eurus &caecias, ab aequinoctiali subsolanus, ab hiberno exortu vulturnus, ab ortu poli eclipticae euronotus seu phoenicias, à polo antarctico notus &auster, ab occasu poli eclipticae libonotus, ab occasu aestiuo corus &argestes, ab aequinoctiali zephyrus &fauonius, ab hiberno Africus &lips, ab ortu poli eclipticae boreas &aquilo, à polo arctico septentrio &aparctias, ab occasu poli eclipticae circius &thrascias. concursu ventorum aequè vehementium, vel vnius repercussu fit turbo. Flatus interdum quoque caecis terrae cauernis conclusus exitum sibi vi quaerit, &terrae portionem aliquam concutit: quod terraemotum appellamus. Halitus etiam terrenus, vi caloris accensus, dum media nube conclusus atque circumseptus fuerit, magna pugna contrariorum facta, per tenerrimam nubis partem erumpit, ac aërem vicinum violenter diuerberat: cuius affectio feriens aures tonitru vocatur. erum. pit autem fere per superiorem partem, quae nubes rarior est, &igneus vapor natura vergit: quatenus autem Falgur. Fulmen. Lumina meteoro logica. Aristo. I meteor. Ptol. 2. quad. c. 13. Ptol. 2. quad. c. Galaxias vnde. Iridis ratio, tem oculos afficit fulgur vocatur. cùm verò compacta solidiorque facta magno quodam impetu mittitur deorsum, penętrat, vrit, diuidit, scindit, liquefacit &fulmen nominatur. Interdum fit, vt diuersae partes elementorum in aëre misceantur, ad similitudinem eorum quae hîc producuntur. Itaque legimus lanam, sanguinem, triticum, aliquando potuisse: propter materię similitudinem &efficientium causarum.