Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 237
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem aliorum elementorum qualitates insigniter &arctè coniungit, ac admirabiles quasdam, praesertim in gemmis, affert vires. non itaque tantum qualitates elementorum, sed &corporum caelestium, hic &alibi reperiuntur propter inclusum corpus, si non caeleste, salte ad eius naturam accedens, siderum vi productum: quod tamen in animantibus euidentius atque praestantius est, nimirum etiam animae pręsentis energia procreatum. Quod autem tale quoddam corpus esse possit, mirum non est: nam &Aristoteles corpus quod lunae sphaeram attingit, aliud ab igne &aëre esse dicit. Chymici statuunt alia metallorum elementa, nimirum sulphur ac argentum viuum, &ea cum sale quidam metallici medici volunt etiam esse reliquorum elementa. verùm cùm sulphur &argentum viuum in partes dissimilares dissoluatur, neutrum simplex corpus esse potest: elementa verò simplicia censeri debet. cumque qualitates primae tactiles quatuor sint, necessarium est totidem quoque statui elementa, quemadmodum prius est à nobis explicatum. non igitur erunt sulphur &argentum viuum elementa prima, sed fortassis secunda. At nec haec tam perfectam misturam elementorum primorum admittere possent. In primis enim elementa prima in sulphure ac argento viuo ac per haec in metallis commiscerentur. duplex autem haec mistura partium dissimilianum, elementorum scilicet primorum &secundorum, facilius facilius videtur dissolui posse: &si metalla constant formis substantialibus, quemadmodum ipsi volunt, in singulis erit triplex forma, nimirum elementorum primorum, secundorum, &ipsorum metallorum. Insuper cùm à sulphure sulphur, &argentum viuum ab argento viuo diuersum sit, propterea quòd nulla sit rerum indiuidua temperatura, plurimum certè metallorum speciem hae differentiae mutarent.