Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 238
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm igitur sulphur &argentum viuum elementa non sint, nunquam conficient ex ijs aliquod metallum: &cum elementorum in metallis certa temperatura non sit arte comprehensa, nunquam arte chymica metallum aliquod componetur: quauis fieri potest, vt vna metalli species in aliam casu transferatur, &vt ex aliis etiam rebus aliqua metalli species componatur: dum in materiam primam elementorum resoluuntur, &sic elementa quemadmodum in metallis confunduntur. Talis itaque statuatur materia metallorum. Quamuis autem ea formam substantialem habere dicant, proportio tamen elementorum sufficere posse videtur: quae quidem dignitate proximius ad formam accedit, efficax conseruationis vinculum continet, ac incredibiles habet vires. Cùm verò metalla varijs modis diuidua sint, diuidantur, &rursus calescant, formaque quiddam indiuiduum sit, idem in toto atque quauis parte, necessarium esset fieri continuam eius generationem atque corruptionem, dum metalla continuo diuiduntur &conglutinantur: quod quidem admodum est absurdum. Sed haec pro instituto sufficiant de materia formaque metallorum. Eorum verò causam efficientem diximus esse calorem, qualitatibus corporum caelestium productum: vnde prouenit certa quaedam analogia, tum quatuor elemena torum, tum corporum cęlestium: qua conspirant hęc Analogie praestantiores quę plus vnitatis habet. Metalla suos atomos habent. Metalla puriora &impurio ra. Alb. l. 3. Metalla non sola differunt puritate &impuritate. in vnum. Quoniam autem analogiae diuersae sunt, inter eas vnae plus, aliae minus vnitatis habent, quae postremae magis degeneres habentur.