Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 247
Unproofread scanNot analysed yet
Potest etiam quis multa specie gemarum fretus perinde non affici tempestatum vi, sed eam paulò melius quam alius sustinere. Quod autem topazius aquam ferientem sistat atque refrigeret, non ob aliam causam fit, quam quod qualitate sua qualitatem ignis partim extinguat, partim expellat. sarcophagus etiam cadauerum carnes deuorat: quod earum humidum continuans dissoluat. Sed multae gemmae manifestis qualitatibus quid agunt: vt cum spuma maris alligata coxae, quod meatus aperiat partum accelerare putatur. Corallium, carneola, haematites, iaspis, sanguinem sistunt: quia refrigerant, &adstringunt. Sic etiam crystallus sub lingua frigore sitim extinguit: vbera cum melle lacte replet: quòd alimentum attrahat nec dissipari sinat. Et hactenus de virtutibus gemmarum pro instituto satis: quę proueniunt vel ab elementis, tum inferioribus, tum superioribus, vel ab eorum analogijs. nam in ijs formam substantialem esse non putamus: cuius etiam vim possunt analogiae supplere. Quòd autem analogiae sint alijs aliae superiores &inferiores est manifestum. Pos-Al. l. 2. c. 3. sunt etiam esse quaedam tam nobiles, quibus mentes mundi partibus praefectae magis delectentur: cum quibus, &etiam ijs à quibus gestantur, vim quandam suam &speciem coniungant: quae tantae sit virtutis, quam meritò possimus omnes non mediocriter admirari: ad quam certè multa potiùs, quam ad priores causas, si vera sunt, quae ab auctoribus traduntur, referri queant. Sed hactenus satis multa de ijs, quae in terrae visceribus produci solent: nunc de ijs, quae in eius superficie proueniunt dicamus. De stirpium origine. CAP. V.