Latin
LIBER TERTIVS
Nicolas Biese, De natura libri V 248
Unproofread scanNot analysed yet
X halitu, qui diffunditur ex intimis terrae visceribus in eius superficiem, herbarum &stirpium varia quoque genera producuntur: quae tamen, quemadmodum metalla primò non constant ex minimis elementorum, sed magis multiplicem compositionem habent, atque magis adhuc animantia, quae ia ex varijs simmlaribus partibus, ossibus, neruis, venis, carne componuntur. Singulae verò partes similares cum metallis similitudinem habent, quorum quaeque particulae substantiam &appellationem totius obtinuerunt, atque ex minimis elementorum, ea quę sunt eiusdem generis iisdem, quae sunt diuersi generis diuersis sunt compaginatae. Elementorum verò minima