Latin
249
Nicolas Biese, De natura libri V 249
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui necesse non est, vt ita compacta sint, sed vt ita distribui compingique possint: &etiam si in ijs minima partium similarium sint, omnia tamen confusa sunt, &sensu saltem in similarem miscellam redacta: quae facultas formatrix in suos vsus secernat, atque coniungat in primam partium similarium constitutionem, ex quibus coniunctis herbae, stirpes, &animantia fiunt. Quanquam autem ex putredine quaedam etiam animantia, nimirum imperfectiora, veluti pulices, cimices, ranae, mures gignuntur, perfectiora semen quoddam sui generis requirere videntur: tametsi Plato iudicat homines in terrae superficie, multorum aliorum more prouenire posse. Semina verò quae iaciuntur in terram primò dissoluuntur atque putrescunt, vti diximus, ex quibus elementorum concursus radicùm partes similares profert: vnde postea caules, trunci, rami, nascuntur. Quaedam etiam stirpes ex confluxu vaporum &fuliginum sine semine primam suam originem habent. talis quoque modus generationis animantium ignobiliorum esse videtur: vt in ijs priùs magis necessariae partes &insuper alię fiant. In perfectioribus, quae congressu maris &seminae procreantur, diuersae quoque seminum partes in diuer sorum membrorum conformationem distribuuntur, vti iam dicebamus, à facultate formatrice: quam forma substantialis, in accommodata materia cum ea coniuncta, profert. Nec tatum ex elementorum minimis minima similarium componit &haec inter se coniungit.