Latin
250
Nicolas Biese, De natura libri V 250
Unproofread scanNot analysed yet
secundum longitudinem, latitudinem, atque profunditatem, in certam quandam figuram, actionibus accommodatam: ex quibus omnibus vna perfecta compositi totius, actionibus perfectis apta figura constituatur: sed quo iustum suum incrementum haec consequatur minima similarium, quae continet, laxat, &inter ea minima quędam generis eiusdem inserit, donec humiditate multa à co lore consumpta, citra violentam diuisionem ea longius à sese recedere non possunt, sed ea tantum admittere, quibus consumptae partes restaurentur: quo tempore iam est iustum incrementum, quemadmo dum iam statim dicemus. Quamuis autem vbique minimorum similarium multam mentionem facimus, propterea nemo credere debet, nos cum Epicureis vel Anaxagoreis consentire. nam illi minima constituunt eiusdem generis, per vacuum spatium fortuito delata, similaresque partes vbique pares, non elementorum diuersorum minima, quae compleant hoc spatium vniuersum, &certis quibusdam analogijs, secundum prouidentiam Dei. Constituant hanc rerum varietatem, &in primis similaria cuique generi propria, ex quibus distinctae species, ideae diuinae consentaneae, componantur: vnde proueniant diuersae rerum vires: in primis ex elementorum formis, quae primò quatuor primas qualitates tactiles producunt nec non ex elemento quod respondet elemento stellarum: insuper ex corporum simplia cium analogijs, &ex totius compositi forma substantiali, cum prioribus in vnum conspirante. Sed quoniam stirpes &animantia non tantùm hanc pri mam constitutionem, sed &augmentum suum habent, quod etiam est in genere motus, cuius natura quoque principium sit, hoc breuiter perpendamus.