Latin
262
Nicolas Biese, De natura libri V 262
Unproofread scanNot analysed yet
Afferunt tamen artis suae probabiles quasdam, vt ipsi putant, rationes; quòd inter res naturales mira quaedam sympathia sit &antipathia, quodque haec inferiora corpora superioribus consentanea sint, quòd cum substantijs corporeis incorporeae substantiae vires suas coniungant, &quòd in omnibus magna vis sit occasionis: in quam certè bonus artifex multum potest: ac eatenus procul dubio magia cum natura videtur esse coniuncta. secundum philosophos Platonicos dimensionum etiam &figurarum rationes sunt in rebus incorporeis: inter quas vnae potiùs, quàm aliae, &in vnis potiùs, quàm in alijs, tenent principatum. videmus autem à coloribus, qui cum figuris percipiuntur, &ab ipsis rerum figuris, atque vocibus, quarum varietas figuris acutis &obtusis tribuitur, nos vehementer com moueri, singulas verò formas substantiales materiam suam incertam figuram stirpis &animantis delineare. Eius generis etiam verba sunt, quae cum suas quoque figuras obtineant, tametsi sint fluxa, pręter vim spiritalem &suam quandam vitam, mentis etiam &significationis coniunctam vim habent. Hae rationes, aliaeque plurimae, magicarum artium auctoritatem tuentur. sed sunt &innumerae, quae fidem omnem illis detrahere videntur. nam quamuis haec in vniuersum esse vera fateamur, particulatim quae singularum vis sit, ignoramus, &quamuis aliqua vis sit, tam magnam tamen, quam magi tradunt, characteribus saltem &verbis vim concedere non possumus: quae cùm sint omnia ferè inanibus superstitionibus plena, à bonis &prudentibus viris meritò damnentur: nam si quae virtus in ijs est, obscurior esse videtur, quàm vt ab humana mente vel inueniri, vel in artem redigi possit. Atqui sunt &alia multa talia minimè contemnenda, dicet aliquis: veluti quòd scammonium bilem, magnes ferrum trahit: quae solo sunt experimento adinuenta.