Latin
263
Nicolas Biese, De natura libri V 263
Unproofread scanNot analysed yet
verùm haec experimenta rerum naturalium perpetua ferè sunt, magicarum autem inconstantia, &,nisi quis fidem adhibeat, nulla. Quamuis autem fieri potest, vt superior aliquis artifex hanc artem monstrarit, is si fuit improbus, non est illi credendum: an probus autem aliquis eius magister fuerit, non constat. Quoniam verò cum improbis eiuscemodi magistris no bis versari non licet, etiam si vera sit ars, quam nos nullam esse putamus, nec discenda fuerit, nec exercenda: cùm nequam ille doctor ea tantùm ad nos fallendos vtatur, &astutior sit, quàm vt facile decipi queat. Verùm quid si quis solis experimentis fidat, nec sollicitus sit de magistro, &tantum singula valere cupiat, quantum valere natura possunt. At si nullam fidem adhibeat, nunquam optatum effectum consequetur. Stultissimum autem fuerit ijs nugis terere tempus, quae nullam afferant vtilitatem. Si verò fidem adhibeat, cùm intelligere debeat ea, cha racteres saltem &verba, propriam potestatem tantam habere non posse, quantam ijs magi tribuunt. si quidem forma substantiaque naturali carent, ad quam ea potestas referri queat, dubitare nequit quin, si quae vis in ijs sit, alteri substantiae, scilicet incorporeae sit accepta ferenda: cui potiùs fides sit adhibenda: cumque intelligentiae bonae talibus rebus non delectentur, suspicari debet malas, rebus inanibus per fidem &veluti pactum in perniciem eorum, qui rebus illis magicis abutuntar, haec prodigia praestare: ac ob id hae superstitutiones meritò sunt admodum detestandae. Nam rebus naturalibus, à quibus mira fieri videmus, etiam si interdum nimiam fidem tribuamus, obscuritas causarum excusationem meretur. Quauis enim ab ijs quid fieri posse falso credamus, cùm in multis effecta miranda, quae naturali virtuti possint &debeant accepta referri, deprehendamus, in ijs cacadaemonum operam non desiderare, sed sola rerum natura videmus esse contenti: eorum verò quae fiunt artibus magicis facilè cognoscimus naturalem nullam causam esse posse: vnde necesse sit ad aliam superiorem cau sam confugere: quam nos cacadaemonum ex pacto vim in hominum perniciem esse iudicamus.