Latin
264
Nicolas Biese, De natura libri V 264
Unproofread scanNot analysed yet
Nec etiam ferè fiunt à magis ea verè quae fieri videntur: sed tantùm species eorum in medium instrumentum sensus communis proseruntur: quod cum sensuum obiecta similia percipiat, &quoniam quae sunt intus praestigijs magicis producta, veritatem externorum referunt, ea quae sunt in instrumento sensus interni ab externis sensibus falso fieri putantur: in quo magna praestigiorum vis est sita: quòd tales species magicis artibus in animum inserantur, quales à rebus externis prouenire solent: fiunt tamen à magis multa, non tantùm in animorum, sed etiam in ipsarum rerum natura: quorum rationes nunc breuiter inquiramus. Characteres &verba non habere vim talem, qualem magi pollicentur. CAP. X. T haec igitur melius intelligamus, paulò rulsus altiùs harum rerum causas repetamus. Quod omnia vel in substantias, vel in accidentia sint diuisa, &quod à substantijs accidentia producantur, iam est satis manifestum: quae fine substantijs nec agere quicquam, nec subsistere possunt. Ita calor ab igne proficiscitur, per quem &ignis calefacit, &alia quoque calefaciunt, quae calorem conceperunt. Sic &in dimensionem sese quodque corpus extendit, per qua alia dimensa corpora excludit, &quod acutum est atque durum, in alia sese insinuare, eaque diuidere potest.