Latin
267
Nicolas Biese, De natura libri V 267
Unproofread scanNot analysed yet
Eius generis etia est, sed adhuc incredibilius, quod afferunt, inuisibilem quem fore, si cor felis nigri, canis, gallinę, &columbę albę, in corio vrsi liget, quatriduo die louis sub terra ponat, panoque albo sub axilla gestet, lino nigro indutus: aut quod aliorum dicta quem cognoscere posse putent si linguam milui per tres dies melle condiat, ac sub lingua ponat: aut quod speculo ex chalybe nuce opposito, cla moreque excitato grandinem fugari credunt. haec enim nec ab elementorum formis, nec ab eorum analogiis, nec à formis compositorum fieri possunt, sed, quemadmodum &artificiosae figurae, sunt superstitionis plena. veluti &si quis, vt arceat muscas, muscae figuram ex auripigmento, terra, raphanis, cum succo scillae conficiat: &vt canis non latret, figuram canis ex radice mandragorae, cum lacte feminae canis. Quòd autem quibusdam rebus, adiectis figuris &cerimonijs, etiam elementa mutari, tempestatesque cieri vel sedari naturali vi dicunt. prorsus est monstrosum. Non enim hoc fieri potest à rebus naturalibus, metallis, gemmis aut herbis, quae prius quàm ijs vteretur magus, erant in rerum natura, nec tamen elementa commouebant, vis autem verborum, characterum, &cerimoniarum adiecta, vel est nulla, vel nullius momenti. Quapropter, siquidem haec vera sunt, necessarium est vt daemonum opera, non quidem coacta, sed voluntaria zec byGoog ria fiant. Coacta namque vis esset quodammodo naturalis. Diximus autem prius, quod superius est ab inferiori cogi non posse.