Latin
268
Nicolas Biese, De natura libri V 268
Unproofread scanNot analysed yet
Daemones verò natura sunt hominibus superiores, etiamsi quis rerum naturalium, veluti metallorum, gemmarum atque stirpium, &etiam characterum, atque verborum vim in subsidium asciscat. Haec enim omnia, cùm per se sint exigua, non possunt cum daemonum potestate conferri: quemadmodum ex ijs, quae priùs diximus est manifestum. Necessarium est igitur vt daemones sponte potestatem suam magorum desiderijs adiungant. At quae voluntaria, sunt incerta, posita nimirum in eius potestate, cuius est voluntas, De magicis suffitibus atque figuris. CAP. XI. D naturalem magiae partem possent &suffitus referri, nisi magnam quandam speciem idololatriae cotinerent. veluti dum pro Saturno, mandragorae fructum, oliuae folia, myrobalanos nigros, cerebrum corui, gruis, sanguinem porci, simiae redigunt in pastillos, quos seruant in vsum: &haec quidem Saturninam &melancholicam naturam habent. Ad gratiam louis accipiunt folia sisumbrij, flores myrti, thus, iuglandes, cerebrum felis, columbi, anseris, sanguinem pauonis, cameli, nucem myristicam, camphuram, &haec etiam ab astrologis ad louem referuntur. pro Marte sumunt laserpitium Syriacum, turbetum, sagapenum, auripigmentum sanguinem leopardi, adipem colubri rubri. Et haec quidem calidissima sunt, praesertim si pro turbeto thapsiae radix sumatur. Soli dicunt esse gratum suffitum, qui fit ex nardo, santalis, cronco, cy pero, thymo, cassia, costo, cerebro &sanguine aquilę, cerebro &sanguine felis. Haec quoque cum sole conuenire possunt: excepto tamen fele. Ad Venerem accipiunt baccos lauri, thus, mastichem, hyoscyamum, polium, storacem, cerebrum passerum, sanguinem equinum: sed hyoscyamus magis est Saturninus. Mercurij suffitus recipit flores hyoscyami, folia Indica, asarum, ambarum, iridem, testes buffi, ammoniacum cerebrum vpupae, testudinis, cum melle: quae quidem spiritum attenuare posse videntur.