Latin
275
Nicolas Biese, De natura libri V 275
Unproofread scanNot analysed yet
Dicent sub certis constitutionibus caelestibus haec esse facienda: sic astrolog in vestibus conficiendis, &induendis, ac in omnibus actionibus positionem corporum cęlestium obseruandam esse putant: quod quidem est certè nimis la boriosum: nec adhuc video cur per nouam configu rationem artificiosam, quae nullius ferè potestatis est, substantiae nouam &quidem constantem, qualitate caelestem acquirat. Cum figura sit asciticium quiddam, &asciticium tale, quod substantiae naturam non mutet: quę vel adiectis vel detractis figuris eadem ma net. Nam quòd de qualitatibus occultis dicunt, nul lam etiam rationem habet: cùm nec illae sese insinuent in substantiam, citra substantię mutationem. Per figuram verò, nec temperamentum substantiae, nec eius forma mutatur, &eadem etiam ejus materia manet. ergo manet etiam eadem eius naturalis virtus. Cùm autem haec omnia manent eadem, non video cur aliarum substantiarum noua qualitas naturalis se coniungat: quamuis per figuram corporatura tactum, &lux oculos afficiat diuerso modo. Aliter enim ferrum quadratum, quam rotundum, afficit sensum: non tamen temperamentum aut substantiam, vnde fiunt actiones, mutat. Nam etiasi species monstri, vel nymphae, sensu percepta mutet phantasiam. hoc non pertinet ad magorum artes, qui figuras etiam sensu non perceptas multam agere volunt: alioqui quaeuis rerum species, praesertim artificiosae, velut aedium, vestium ad eam artem essent referendae. Sed iam nimis multa de rebus manifestis dixisse videmur. Ergo per figuras artificiosas nulla vis naturalis, vel caelestium, vel inferiorum comparatur.