Latin
276
Nicolas Biese, De natura libri V 276
Unproofread scanNot analysed yet
De characteribus &verbis, quodque magica praecipuam suam vim habeant in daemonum voluntate. CAP. XII. Haracteribus autem &verbis multò minus est tribuendum. Characteres enim chartis inscripti, siue sit atra, siue rubra materia, qua sunt depicti, nulla vim naturalem habere possunt. Similis est etiam ratio scriptorum verborum: quae nihil aliud, quàm figurae sunt, iudices animorum atque rerum. Verba verò pronuntiata figuram quidem imprimunt aëri, sed quae momenito temporis euanescit. Quauis autem aures &animos varietate symphoniaque vocum commouere possunt, vix vllam tamen habent incorporatura; in morbos, in diuitias, in elementa, quaeque constant ex elementis potestatem. Sed habent ex hominum instituto vim rerum significatiuam, qua mutuas cogitationes &voluntates communicemus. Haec autem vis tatùm pertinet ad eos, qui mentem &voluntatem habent, qua inter sese conspirare possint. Sed plura vè rò coniuncta facilius aliquid consequantur, qui vnum separatum: &ob id auxiliu ab alijs implorare solemus: a Deo quidem in primis, qui omnia potest, sed etiam ab hominibus, à mentibus bearis, quos nobis adiutores Deus opt. maximus dedit: na à malis nemo subsidium implorarit, nisi quisit ad desperationem vsque perniciosus. Opinionibus tamen atque factis, tum cum bonis, tum cum malis consentimus: hominibusque virtute sectantibus eudaemones, vitio deditis cacodęmones semper sunt praesto. Intemperantes &effeminati suos instigatores habent, quibus in propriam calamitatem magis sint propensi: quemadmodum &iniusti quoque suos, quibus addamnum alijs inferendum incitentur. Imprudentes etia vel fraudulentos, vel stolidos consultores consequuntur. At continentes, fortes, iusti, prudentes, adiutores habent ad omnem virtutem. Inter alia verò vitia nullum impietate deterius inueniri potest: maximè cum quis contra conscientiam suam iniuriam inferre Deo meditatur.