Latin
LIBER QVARTVS
Nicolas Biese, De natura libri V 279
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER QVARTVS. De facultate genitali. CAP. I. T omnem constitutionem humanam melius intelligamus operaepretium videtur, vt initio primam eius originem consideremus. quanquam ve rò, quòd citra procreationem genus vniuersum animantis confestim euanescat, &potior esse videatur conseruatio generis totius, quàm alicuius priuati, constituat Aristoteles procreationem facultatis altricis finem: tamen, si rectè consideremus, proximus huius finis &praecipuus est, vt vnumquodque per eam conseruetur, ea insuper, vt species, in omnem posteritatem propagetur: quod citra conseruationem indiuidui fieri non posset. Est autem vnicuique suimetipsius tutela naturâ prior. Alimentum igitur attrahitur, retinetur &concoquitur, vt in corporis substantiam, ad eius alimoniam, distribuatur: in quo quod redundat seruit posteritatis procreationi. Nemo verò dixerit, quod redundat operis esse finem aut naturalem facultatem à natura constitutam ad excrementi, seminis scilicet, quod tanquam excrementum habetur, generationem: sed natura frequenter vnis instrumentis vtitur ad multiplex opus: veluti lingua, tum ad gustum, tum etiam ad sermonem: quae quidem diuersis comparationibus priora vel posteriora dici possunt: veluti gustus ad corporis, sermo ad animae constitutionem.