Latin
LIBER QVARTVS
Nicolas Biese, De natura libri V 280
Unproofread scanNot analysed yet
Verum hae coparationes ad mentem artificem referri debent: in qua genus quoque totum, quàm singula, potius &pręstantius esse videtur. tam latè verò se facultas naturalis, quàm mens non extendit. Itaque instrumenta naturalis facultatis corporis alimoniae primò seruiunt: quae secundum prouidentiam mentis opificis eam vim consecuta sunt, vt tam copiosum alimentum suppeditent, ex cuius parte non necessaria semen etiam ad procreationem gigni possit: dum pars vltimi alimenti per vasa quaedam ex vena caua, nec non arteria magna, versus testes vtriusque sexus distribuitur, atque concoquitur, &pleius à testibus in seminis naturam, ad speciei conseruationem elaboratur. Quamuis Aristoteles testes ponderibus libratis textorum tantum confert, qui potius seruiant seminis emissioni, quàm generationi: quam eius sententiam Galenus saepiùs &latiùs confutauit: ostenditque testes esse necessarios ad seminis ge nerationem. Nam tametsi vasa seminaria per testium substantiam non distribuantur, sed illis potius adnascantur, cùm totum corpus penetrabile sit, per meatus inconspectos omnia confluere possunt: quemadmodum non solùm in testibus, sed etiam in parastatis, &alijs corporis partibus, cernere licet. Est etiam mutua rerum omnium vicinarum actio, praesertim earum, quae principatum aliquem à natura tenent: inter quas testes meritò recensentur: qui vim suam in vasa continua, naturaque coniuncta, quae semen praeparant, &deferunt, facile transmittere possunt: nec in ea tantùm, sed in vniuersum corpus: quod arctissima quadam om nium partium sympathia continetur. Itaque videmus testibus euulsis maximam fieri totius corporis mutationem, etiam in ipsis pilis, velut in mento pubes pubeque: qui testium virtute quodammodo producuntur.