Latin
LIBER QVARTVS
Nicolas Biese, De natura libri V 282
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque signum conceptus statuitur à medicis, si semen non eijciatur, sed ab vtero detineatur. Hinc est quod, ne semen effluat, in ijs quae conceperunt, os vteri, ad eius detentionem, comprimatur: cùm semen tanquam materia propria, necessaria sit ad procreationem: hinc est etiâ, quod non concipiant, quę frigidos, spissos, pręhumidos, siccos &pręcalidos vteros habent. In illis enim extin guitur, in his alimenti defectu corrumpitur genitu ra: &etiamsi concipiant, abortiunt priùs quàm crassescant: quod iustum alimentum foetui non suppeditetur. Sic quęcunque praeter natura crassę sunt, non concipiunt, priùs quàm extenuentur: quod ab omento vteri os compressum semen virile admittere vix possit. Sed quaecunque bonam temperaturam, vterique iusta magnitudinem, figuram, positionem, necnon vasorum, quae semen tum pręparant, tum emittunt, &insuper testium habent, sunt soecundę: tum quod semen admittant &retineant: tum quod exhibeant bonum semen fit autem, vt reliquo corpore bene sint constitutae feminae, &partes tamen genitales habeat affectas. Nam alioqui non dixisset Hippocrates, quęcunque corpora mediocriter habentes abortiunt, secundo vel tertio mense, siue ma nifesta causa, his acetabula vteri plena mucore sunt, &non possunt propter pondus foetum continere, sed difrumpuntur. In ijs igitur vterus nimis est laxus. in alijs etiam nimis frigidus &densus esse potest: cùnt sit interim corpus reliquum bene constitutum. Cognoscitur autem an ob hanc causam femina sterilis sit, cum panis circumtecta suffitur: aut cùm allium genitalibus apponitur. Nam si odor videatur per corpus ire ad nares &os, scito quòd ipsa ex se ipsa, sterilis non est. quanquam hoc argumentum in contrarium retorqueri nequit. potest enim odor ad nares non peruenire, non propter vteri, sed reliqui corporis affectionem: quae tamen sterilitatem non afferat nisi vehementius illud sit affectum. Exactius autem temperamentum in proprijs, quàm in alijs partibus, ad generationem desideratur.