Latin
LIBER QVARTVS
Nicolas Biese, De natura libri V 281
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò totum corpus, &ea quae corpori haerent, testes tam vehementer afficiunt, quid iudicare debemus de materia seminis, quae quoque talis suae mutationis summam quandam aptitudinem habet, vt in corporis parentum &seminis substantiam mutetur, atque vicissim etiam corporis substantiam mutet. Continet autem à facultate vegetatrice parentum semen spiritum, qui respondet elemento stellaruum: quemadmodum à nobis latius explicatum, in quo motus est pręcipua vis: continet etiam speciem &qualitatem omnium corporis membrorum: quae ab anima vegetatrice seminis, quam cum tempore sequitur sensilis &rationalis, vterique stando calore redigitur ad energiam. Non quod in patris corpore semen contineat animam, sed quod vtriusque parentis semen in vterc ritè commistum, formam vegetatricem à datore formarum, vt loquuntur, acquirat. Cùm autem instrumenta quoque habeat femina, nimirum testes &vasa seminaria, cumque seminariam materiam etiam emittat, probabile non est, quod hęc à natura frustra sint facta: quanquam tenuius est femineum semen, virilique tanqua alimentum &temperamentum ministrat. semem itaque sexus vtriusque mistum in vtero concipit formam vegetatricè: quamuis Aristoteles illud, cum sanguine menstruo, inter excrementa recenset, &huic sanguin potius tribuit materiam procreationis. Sanguis autem menstruus non materia corporis humani, sed alimentum seminis &humani corporis potius diei debet: cum quę fiunt ex eo rubicunda sint, cadidae verò seminis, nimirum colori suę materiae similes primauae corporis partes, &foetus in vteri concauitate concipiatur, in qua sanguis, nimirum extra sua vasa positus, subitò corrumpatur, qui propterea materia foetus esse non potest, sed potius ipsum semen.