Latin
CAPVT II
Nicolas Biese, De natura libri V 290
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quin anima praesentia sua, cùm actus quidam sui corpotis sit, illi motum afferat, &quin motus calefaciat dubium esse nequit, itaque sine motu statim animantia refrigerantur. Humiditas autem illa partes terrenas continuans, cùm ex semine quoque primam suam originem habeat, ac illi prior ille calor sit innatus, meritò radicalis appellatur. Sed necessarium est à calore, praesertim cum is duplex sit, substantiae scilicet seminis insitus, &animae praesentia productus, eam humiditatem continuo consumi, atque adeo in eius locum aliam humiditatem substitui: quae tamen priorem illam plane restaurare nequit, propter duplicem illum calorem exsiccantem, à quo cum humiditas fere sola consumatur, &à temperamento partium trahatur, ac illis adglutinetur non humida sola substantia, sed cum alijs elementorum qualitatibus, atque adeo cum ipsa siccitate (non enim nutritur corpus solis humidis, sed quatuor elementis ritè temperatis) hinc est, quod animatia semper exsiccentur: praesertim cùm siccitas habeat etiam exsecandi potestatem. Dicet aliquis: si calor solis consumit partes humidas, ergo tandem relinquentur siccae partes solae: constabitque corpus ex vnis, &non ex omnibus elementis. At initio plures humidę partes sunt, quàm siccae, humidaeque partes quaedam non omnes consumuntur: cumque multae iam consumptae fuerint, senium appellatur: quam mors necessario comitatur. Quamdiu verò corpus humidum, est etiam laxum: quod in se promptè quiduis admittit: insertis autem atque continuatis ijs, quae sunt eiusdem generis, fit incrementum. siecatum verò iam corpus fit densum atque constrictum: quod nec huετ *ρας ει χ *LIB. IIII. CAP. II nec humiditas facile, multoque minus partes terrenas atque crassas admittat: &hinc est quod, cum ad certum terminum siccitatis corpora peruenerint, paucum alimentum recipiant, &lius non creseant. Postea verò plus humidi consumatur, quàm alimenti substituatur: vnde quodammodo corpora decrescant. humiditate diminuta necessarium est calorem magis acrem reddi: qui deinde destitutus alimento suo, quod tum copiosius requirit, marcescat.