Latin
CAPVT II
Nicolas Biese, De natura libri V 291
Unproofread scanNot analysed yet
In primis verò crescere desinunt siccissima, nimirum ossa: quorum magnitudinem imitantur fere reliquae corporis partes. Ossibus proximi sunt tendones &reliquum neruosum atque membranosum partium genus. Carnes, quonia humidissimae, perperuum quodammodo ferunt incrementum. Quòd Partium si verò consideremus, quibus corporis partibus aniconstitutio ma quas actiones obeat, in optimè constitutis corexacta. poribus, videbimus ad eas nihil omnino desiderari. Nam cum actiones multiplices sint, animales, vitales, naturales, quę quoque sunt per suas differentias distinctae, ad eas omnes instrumenta commodissima natura nobis dedit. Haec vetò constant ex alijs partibus, quas similares vocatur. Quarum singulae Partes similares. particulae, quantumuis diuisae, sunt inter se similes, ac eandem cum toto substantiam &appellationem habent. Quędam etiam ambiguae cuiusdam esse naturae videntur. Itaque arteria venaque per transuersum aut longum diuisa, totius substantiam etiam in singulis diflectis particulis refert: sed si quis fibras eius vnguibus discerpat, inuenientur, in arteria pręsertim, admodum diuersae: cuius propterea tunica non male dicatur quoque dissimilaris. Partes dissi-Partesormilares tamen &organicae, seu instrumentariae, po-ganicae. tius vocantur illae, quae manifestè componuntur ex similaribus diuersis, in vnam conformationem ad actionem perfectiorem à natura redactis: vt cerebrum, oculus, auris, in illis prioribus maximè tema peries quatuor qualitatum aut elementorum, in his compositio consideratur: qua magnitudinem intelligimus, numerum, configurationem &positionem, necnon etiam continuationem. Quae tamen &ad similares referri potest: si quidem &hae sunt obnoxiae diuisioni. Sed hęc omnia sunt ad actionem aliquam &motum à natura constituta.