Latin
CAPVT II
Nicolas Biese, De natura libri V 294
Unproofread scanNot analysed yet
At in eius ore, quod ad vndecimam thoracis vertebram est constitum, &in aesophago, quo minus offendantur hae partes cibi spinaeque contactu, fibrae magis sunt carnosae, necnon exterius: &quo cibus deorsum propellatur, in iis fibrae circulares sunt atque transuersae, quemadmodum &in intestinis: quamuis horum exterior tunica, velut &aesophagi, attractionis causa, velum habet rectis fibris contextumdubium autem esse nequit, quin his omnibus partibus, tum vetriculi, tum intestinorum actiones omnes commodissimè perficiantur. ex intestinis verò iecur per mesenterij venas innumeras chylum, tanquam manibus suis rapst: quae si maiores &rariores fuissent, chylum minus diuisum atque concoctum ad iecur transmisissent. Quo verò commodè destribuatur in omnes intestinorum anfractus, habet mesenterium suam onginem circa primam &tertiam vertebram lumborum, obductum eiusdem substantiae cum peritoneo membrana, tutelae causa. Pancreas, quamuis venae, quae destribuitur in lienem à vena porta velut est puluinar quoddam, tamen carnosa glandulosaque sua syibstantia concoctioni quoque chyli seruire videtur. Praecipuè tamen huic seruit omentum, pingui sua, calida nimirum &humida substantia, tum ventriculo, tum intestinis incumbens, necnon concauae parti iecoris adnatum. lecur autem cum officina sanguificae facultatis sit, causa firmitudinis est duplici vinculo, vno qua parte desinit in acutum angulum, altero à latere dextro mucronatae cartilaginis connexum. Sed vasis mesenterij chylum, quemadmodum renes atque pulmo suis ductibus sanguinem trahit. Altrici facultati lingua quoque vehementer seruit: quae sic est composita, vt, spongiae nimirum similis, non tantum ad omnem saporum affectionem, sed etiam ad motum &omnem orationis efformationem aptissima sit.