Latin
CAPVT II
Nicolas Biese, De natura libri V 293
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quod magnum est magnam, quod multiplex multiplicem alterationis potestatem habet: &configuratio positioque partium, quoad in vnum conspirant, suam affert totius membri, veluti cerebri differentiam &varietatem temperaturae: cuius sit actionum varietas necessaria comes. Verùm nihilominus alteratio singulis &omnibus similaribus debentur: dissimilares autem partes motus per locum potius sunt instrumenta: quo etiam quietem intelligi volo: quemadmodum &alterationis nomine resistentiam, qua non permittitur aliquid secundum aliquam qualitatem mutari: vt dum cutis subiectos musculos ab externis iniuae rijs defendit, &quodque sua conformatione loco suo commodissimè continetur. Quòd si verò consideremus constitutionem corporis humani, videbi. mus eam ad has actiones omnes esse vehementer accommodatam. Os atque venter tam multis tamque magnis, eoque modo compositis &temperatis constat partibus vt optimè potum &cibum excipiant, mutent atque transmittant, ac vt ab omnibus iniurijs maximè sint tutae. Similis est ratio iecoris, venarum, ac earum partium, quae sunt excrementis destinatae. ventriculus, quò commodius trahat, retineat &expellat, omne genu fibrarum, intusque crustam carnosam, instar serisci villosi, quo melius concoquat &imbibat alimentum, habet: quemadmodum etiam intestina: quorum interna tunica, propter eandem causam, corrui gata, triplo quam exterior longior esse videtur. in crassis intestinis rugae sunt etiam in cauernas extensae. exterior ventriculi tunica, retentionis &expulsionis causa, fibris rectis &obliquis, sed vt concoctio melius fiat ijsdem carnosis constat.