Latin
CAPVT III
Nicolas Biese, De natura libri V 296-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. QuoVanquam autem fons altricis faculItatis in iecore collocatur, quod nimirum hoc sanguinis principium sit, quo partes omnes nutriuntur, si tamen rectè consideremus, facultas altrix etiam est in singularum partium temperatura, necnon animae coniunctione, quae producit in nobis euidentem calorem, quemadmodum prius diximus, à quo continuo consumptum humidum, assiduam, per substitutionem alterius humidi, reparationem requirit. naturà verò comparatum est, vt velut in magnete ferroque cernere licet, à potentiori simile, per speciem transmissam, trahatur: &ita quoque corporis partes alliciunt sibi accommodatum nutrimentum.