Latin
CAPVT III
Nicolas Biese, De natura libri V 297
Unproofread scanNot analysed yet
Calor etiam humidam materiam suapte natura trahit, &magis incalescunt partes humido suo destitutae. Deinde, ne quid vacuum sit, in humidi exhausti locum aliud humidum succedit. Insuper natura fibras &villos rectos, ijs quae nutriuntur, dedit, quae dum contrabuntur, adhaerescentem materiam principio suo viciniorem reddunt: sic &lumbricos fibris contractis se transferre videmus. Ita facultatis attractricis quatuor hae causae statuendae videntur: similitudo, qua cuncta coire cupiant in vnum, caliditas, plenitudinis desiderium, omnibus insitum à natura, quae nimirum vacuum nullum ferre potest, &fibrarum rectarum tractus. Eaedem causę retinent materiam attractam: quibus accedunt etiam fibrae, quas obliquas vocant: quae tractae constringunt ductus, per quos alioqui materia dilaberetur. Dissimilitudo verò rerum separandi vim habet: &propterea seruit expultrici facultati: quemadmodum &frigus, obliquaeque fibrae contractae. Quod autem frigus omnia corpora constricta, densa reddat, &angusta, quae facile cotpus aliud non admittant, alibi est à nobis explicatum.