Latin
CAPVT III
Nicolas Biese, De natura libri V 298
Unproofread scanNot analysed yet
Obliquae verò fibrae constrictae, corpus, quod ambiunt, in hanc, aut in illam partem propellunt: dum meatum, quo continetur, angustiorem reddunt: quamuis illae quae circumiectae, sunt meatui, per quem est materia fluxura, constrictis ductibus eam detinere possunt. Sic itaque trahitur atque retinetur alimentum, &sic expellitur excrementum. Sed quoniam quod attrahitur atque repellitur per accommodata spatia duci debet, propterea natura varias in corpore vias distribuit, venarum, arteriarum, oesophagi, ventriculi, intestinorum, &innumerorum inconspectorum meatuum, qui per totam corporaturam sunt diducti, omnique fibrarum genere comprehensi: quibus alimentum in vniuersum corpus mouetur. Et haec quidem pertinent ad motum per locum. Quanquam autem alimentum quodammodo corpori simile sit, multam tamen adhuc dissimilitudinem habet, quę mutari debet, quo plane simile fiat, &in eandem substantiam cum corpore redigatur. Mutatur alimentum à substantia partis, quae nutritur, &iusto temperamento constat elementorum, ac animae coniunctione: sine qua verè pars corporis non foret. eius verò temperamenti species ab alimento concepta tandem efficit totius substantiae commutationem. In primis enim materia similitudinem, &qualitatem quandam agentis concipit, qua iam ad magnitudinem, à natura definitam, deducta substantia similis accedit. Dicitur itaque concoctio alimentorum mutatio in accommodatam &propriam eius quod nutritur qualitatem: quam mutationem &perfectionem meritò vocant: quae quidem ab anima sit, dibzy G Google sit, atque natiuo calore seu eius quod alitur temperamento. Sed oportet vt materia quoque subiecta sit accommodata: quaedam enim talia sunt, quae facilè concipiant similem illi quod nutritur qualitatem: vt optimus cibus: quaedam difficillimè vel nunquam: velut illa quae medicamenta venenaque vocant.