Latin
3
Nicolas Biese, De natura libri V 3
Unproofread scanNot analysed yet
At praecipua philosophiae pars est ea, quae cùm omnium naturam scrutatur, nobis certam negotiorum propositorum veritatem demonstrat: sine qua, cùm multò plures malorum, quàm bonorum viae sint, in rebus ge rendis, veluti caeci, in nostram perniciem proni feramur. Scimus enim actiones omnes referri debere naturae cuipiam acceptas: quarum rationes nunqua intelliget, quicunque fuerit huius philosophiae partis ignarus. Nos verò non tantùm vniuersam, sed priuatim etiam naturam humanam hîc explicamus: quae vt reliquorum omnium finis est ita tantùm artificium continet, vt cum eo nul lo modo poßint alia conferri Cumque nemo queat intelligere mores hominum, qui humanae naturae sit ignarus, nec de politicis, nec de oeconomicis, nec de vllis rebus rectè poterit iudicare, qui non in illius inquisitionem magnam quandam operam collocarit.