Latin
4
Nicolas Biese, De natura libri V 4
Unproofread scanNot analysed yet
humanae quoque naturae scientia praecipua medicinae fundamenta complectitur, sine quibus haec constare nequit: ac ob id etiam, vt nimirum profeßionis nostrae dignitati vtilitatique seruiamus, ac eam cum naturae consideratione coniungamus, ad eius explicationem maiorem diligentiam adhibemus. eamque tibi clementißime Caesar, quem etiam rebus naturalibus vehementer delectari scimus, gratam fore speramus, cùm op timè intelligas, quantum haec studia priuatim &publicè secum adferant tum ornamenti, tum emolumenti. hinc est, quod omnibus bonis artibus &ijs maximè, sine quibus aliae constare non possunt, ijsque viris, quibus illae curae sunt, tantopere faues: qui nimirum ingenio iudicioque tantùm vales quantum quis desiderare poßit, &praeter diuersißimarum linguarum exactam cognitionem, plurimarum atque maximarum rerum scientiam sis consecutus: quod studium, in summo praesertim principe, summam procul dubio laudem meretur.