Latin
CAPVT IIII
Nicolas Biese, De natura libri V 320
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis si rectè consideremus, arteriarum motus motui cordis tanquam ex aduerso respondere videtur. Cor enim dilatatur motu violento fibrarum, quibus laxatis concidit secundum naturam: quemadmodum &pectus contractis musculis, vi quadam, sed secundum voluntatem dilatatur, &ijs remissis concidit in suum naturalem locum. At arteriarum motus systoles videtur esse violentus. Fibras enim solas transuersas, praesertim earum internae pręcipuęque tunicae habent. Fibris verò transuersis contractis necessarium est eas angustiores reddi, eoque motu spiritum &sanguinem propelli distribuique in vniuersum corpus: postea vero laxatis fibris transuersis, eas rursus in amplitudinem extendi, inque concauitatem earum nouum spiritum &sanguinem tra hi. Haec autem per vices continuo fiunt: sic vt dum cor contractis fibris &tendinibus incipit dilatari, con stringatur arteriae fibris trasuersis, virtute cordis con tractis: &dum cordis fibrae laxantur, arteriarum quoque fibrę laxentur. Ita motus contractionis &relaxationis cordis &arteriarum consentit: quamuis effectum sit diuersum. Nam contractione fibrarum cordis hoc dilatatur matedibzy G Googl materiaque trahitur: contractis fibris arteriarum distribuitur materia: quibus laxatis materia trahitur, contra quam in corde. Sed caliditas motum celeriorem &vehementiorem reddit. Ignis enim mobilis est, &omnia magis mobilia facit: nec tantùm caliditas, sed &quaelibet species motus accelerat motum cordis: velut in affectibus, subitis saltibus, quibus cor nondum potuit esse excalfactum. Deinde finis cum efficiente praecipuò coniunctus, reddit omnia potentiora.