Latin
CAPVT IIII
Nicolas Biese, De natura libri V 321
Unproofread scanNot analysed yet
hinc est, quòd vbi multa fuligo fuerit intus maior sit, citior &frequentior constructionis motus: quando verò cor fuerit excalfactum, citra multam fuliginem, dilatatio maior fit, citior magisque frequens. dilatationis itaque cordis primam efficientem statuamus causam rotundae figurae desiderium qua ventriculi dilatentur, amplioresque reddantur: vnde necessarium est in eos spiritum atque sanguinem tra hi: quod natura vacuum nullum admittat. Contractionis causam ponamus violentiae sensum: quam dilatata figura secum affert: vnde velit ad pristinam contractam redire. dilatationem promouet etiam calor. Primus est ex actu animę temperamentoque cordis: secundus est ex eius motu, tertius ex fuligine, quam necessarium est ibi prouenire. triplicem hac causam nimij caloris moderatur attractus frigidus aër: qui si calidus inspiretur, suffocationis occasionem sępe prębet. Nec obstat, quòd in vtero cor foetus eum calidum trahat cùm enim cor omnium calidissimum sit, spiritu qui trahitur ex arterijs matris minus calidus, potest caloris causas contemperare: praesertim cum foetus non multum &rarò moueatur. Hinc est etiam, quod in aëre calidiore viuere possimus. In ijs autem qui sunt in lucem editi multiplex violentiorque motus magis calefacies, maiorem refrigerationem, per aëris frigidioris inspirationem, requirit. Itaque videmus post vehemens exercitium nisi inspiretur aër frigidus homines quodammodo suffocari. quamuis &hic restauratio spiritus requiritur, qui sensu motuque vehementer dissipatur, quam diximus esse dilatationis praecipuam causam, tum in vtero, tum etiam postquam editus est foetus. Calor qui actu animae temperamentoque cordis prouenit, cùm sit naturalis, refrigerationem non requirit. Est etiam quodammodo naturalis, qui prouenit motu cora dis; cùm sit illi motus ipse quodammodo naturalis.